- PANAETIUS
- I.PANAETIUSEquitum Atheniensium Magister, apud Aristophan. Equit. Actu 1. Sc.3.II.PANAETIUSPhilosophus Stoicus, patriâ Rhodius. Is fuit Scipionis praeceptor, quem in Aegyptum comitatusest; et Laelii saptentis amicus. Floruit A. 625. Urb. Cond. Suid. in Panaetio. Hunc imitatus est Cicero libris de officiis, ipsô teste, l. 3. c. 2. Panaetius igitur qui sine controversia de officiis accuratissime disputavit, quemque nos, correctione quâdam adhibitâ, potissimum secuti sumus, etc. Item primus in Siciliatyrannus, An. 140. Urb. Cond. Olymp. 42. apud Leontinos, Aristoteles l. 5. Polit. c. 10. et 12. Euseb. Chron. Factus est autem hôc modô tyrannus: cum leontini bellum adversus Megarenses gererent de finibus agrorum, Dux belli creatus, primum egenos et pedites adversus Mercatores atque Equites irritavit, quod illi longe deterrimâ conditione in pugnis uterentur, hi vero commodissimâ. Dein pro portis armorum numerum atque delectum habere in stituit: Equos aurigis traditos pabulatum ducere iussit. Sexcentos verâ scutatos habens idoneos et expeditos ad eruptionem: horum principi numerationem armorum permisit. Ipse vero sub arbores captaturus umbram concessit, aurigisque persuasit, ut impetum in Dominos facerent. Illi conscensis equis incursionem in eos fecerunt, atque armis, quorum numerus habebatur, direptis, nudosatque inermes trucidârunt, atque scutati in eam caedem consen serunt, citatôque cursu urbem occupaverunt et Panaetium Tyrannum constituerunt, Polyaen. l. 5. c. ult. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.